LIBERTI

LIBERTI
LIBERTI
quasi liberati, dicti sunt, qui ex iusta servitute sunt manumissi. Hi apud Rom. primis temporibus ita distincti sunt ab Ingenuis et Libertinis, ut Ingenuus diceretur is, qui ex duobus Ingenuis vel Libertinis natus esset: Libertinus, qui ex duobus Libertis: Libertus, qui aliquando servitutem serviisset et ex illa esset manumissus. Aliquanto autem, post Appii Caeci Censuram. Liberti et Libertini pro iisdem accepti fuêrunt: et tum Ingenui appellati, qui ex Libertis vel Libertinis, i. e. iis, qui cum aliquando serviissent, postmodum manumissi erant, fuêre nati: ubi tamen hoc discrimen observatum, ut Liberti dicerentur, respectu patronorum, Libertini vero respectu Ingenuorum sicque ille respectus privatus, hic publicus esset, Vide Laur. Vallam Eleg. l. 4. c. 1. In triplici eos fuisse ordine, Cives Rom. Iunianos et Dediditios notat. Ulpian. IC. in fragm. tit. 1. ubi singulorum definitiones exsequitur. Pseudocornutus in v. 106. Sat. 3. Persy.
Hesterni capite induto subiêre Quirites.
A Defuncto pridie manumissi, i. e. Liberti, et cives Rom. facti. Atque hos dispari fuisse dignitate discimus ex Hadr. Turnebo l. 11. c. 9. ut quidam primi Liberti, quidam secundi, quidam denique tertri forent. Quod vel de tempore, quo quisque manumissus, vel de officio, quo quilibet functus erat, nam et inter SErvos gradus fuêre, intelligendum. Quamvis autem Liberti cives essent, publico tamen nullo, nisi Apparitoris aut Coactoris, munere defungi poterant. Erant vero Apparitores Scribae, Praecones, Interpretes, Accensi, Lictores, Viatores, Stratores. Haec enim Vett. munera, ut Cic. Ep. ad Q. Fratrem declarat, Libertis deferebant, excepto tamen scriptu. Postea vero Scribae quoque facti sunt, trileruntque hi suffragium in quatuor urbanis Tribubus, quas rusticis ignobisiores fuisse notum est. Eodem iure Libertini, s. Libertorum filii erant. Neutris autem ius Tribuum fuisse, ostendit Lael. Taurellus IC. nec Ingenui Libertinis pupillis tutores dari poterant, ut ex Marci oratione apud Modestin. l. de Excusat patet. Nec in Senatum admittebantur: quo postquam irrepsissent aliquandiu, Pisonis Consulatu, sub progressum bellorum civilium, omnes eiecti sunt, teste Dione l. 40. Militiae quoque non adhibebantur, nisi ingens urgeret necessitas apud Suer. in Aug. c. 25. Unde Aug Princeps Libertino milite praeterquam Romae, incendiorum causâ, et si tumultus in graviore annona metueretur, bis usus est, semel ad praesidium coloniarum Illyricum coniungentium iterum ad tutelam Rheni fluminis: eosque servos adhuc viris feminisque pecuniosioribus indictos ac sine mora manumissos sub proprio vexillo habuerit, nequeve aut commistos cum ingenuis, aut eodem modo armatos. Quare tamquam novum insolensque notat App. Alex. de Bellis Civil. l. 1. quod tum primum Liberti, ob virorum inopiam, manumissi sint: Et Hirtius de Bello Afr. c. 2. postea, inquit ex Hybridis Libertims servisque conscripserat, armaverat, equoque frenato uti condocuerat. Vestitu porro a Patriciis ac Ingenuis distinguebantur: Cum enim pueri Patricii, quorum patres curulem gesserant magistratum, bulla aurea cum toga, cui purpura praetexebatur; ceteri praetextis tantum uterentur: concessum, inquit Marcrob. Sat. l. 1. c. 6. ut Libertinorum quoque filii, qui ex iusta matresamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo, pro decore bullae, gestarent. Nec id sine nota corpori impressa, pertusas enim s. perfossas Libertinis aures fuisse, docet vet. Scholiastes Iuv. ad Sat. 1. l. 1. v. 104.
------ ----- ------ quamvis
Natus ad Euphratem, molles quod in aure fenestrae.
Vide quoque supra, ubi de ritu Aurem Perforandi, item in voce Fenestra, ut et infra, Opera. Interim eorum arbitrio, sub malis. Principibus, omnia permissa legimus: de quo non sine indignatione conqueritur Tac. Hist. l. 1. c. 31. Nota sub Claudio Licinii et Pallantis: sub Nerone CAri et Massae: sub Vitellio Asiatici sub Domitiano Parthenii etc. potentia ac opes, ad quas libidini: dominorum obsequendo et flagitiosa quaelibet perpetrando pervenêre. quemadmodum Libertinae vulgato corpore male saepe andiebant, quam ob causam in Libertina peccati impunitatem videtur promittere Horat. Serm. l. 1. Sat. 2. v. 48.
Libertinarum dico, Sallustius in qu as
Non minus insanit, quam qui moechatur. etc. -----
Hactenus de Libertis et Libertinis. Ingenuus autem, Libertini fil. Liberti nepos, iam iure meliore fuit. Ferebat namque sustragium in Tribu rustica, magistratus tamen non capiebat, neque Senatorii vel equestris, sed tertii erat ordinis, i. e. de plebe. Ingenui vero fil. Eques Rom. esse poterat, sed aditum ad Curiam non habebat, qui demum concessus est Libertorum abnepotibus etc. De Manumissionis ritu, Vide infra suo loco. Addam hoc unum praedictis, non habuisse olim Libertinum veniam Ingenuam ducendi uxorem, donec id Lex Papia Poppaea concessit, quam luculentissime explicat Barn. Brisson. l. de Iure Connub. Nec scribendi testamenta ipsos ius habuisse, hereditates tamen potuisse adire, ut ex Symmacho docemur l. 10. Ep. 54. Capiunt legata Liberti etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 20. cum Paralip. Thom. Dempster. Apud CAesares Libertos, dictos a Studiis in pretio fuisse, Suet. in Tib. Claud. c. 28. testis est: Ac super hos Polybium a studiis, qui saepe inter duos Consules ambulabat. Quo munere apud eund. Imp. Lemnus quoque functus est, de quo vet. Inscr apud Laut. Pignor. Comm. de Servis 115. TI. CLAUDIUS. LEMNUS. DIVI. CLAUDII. AUGUSTI. LIB. A' STUDIIS. In Rep. Atheniensi, manumissi servile suum nomen aliquando mutabant, aliquando syllabis augebant, ut Stephanus ille, qui
Philostephanus postea appellari voluit, Anthologiae l. 2. Alio quoque tonsurae genere utebantur: et quia cum Μετοίκοις eodem iure Liberti censebantur, quotannis τὸ μετοίκιον i. e. duodecim drachmas aerario pendebant, et praeterea trioboum sive Scribae sive Publicano, harpocrat. Pollux l. 3. c. 4. Hesych. Cetera omnia, publica, privata, administrabant per Patronum, non quem elegissent ipsi, quemadmodum οἱ Μέτοικοι s. Inquilini, sed qui libertate donâsset dominus, quem colere tenebantur hâc lege: Τοὺς ἀπελευθςρωθέντας μὴ ἀφίςταςθ αί τι ἀπὸ τῶ ἀπελεθερωσάντων, μήτε ἕτερον ἐπιγράφεςθαι προςτάτην, καὶ ἃ κελεύουσιν οἱ νόμοι ποιεῖν, Liberti eos, a quibus manumissi sunt, colunto: eaque quae Legibus imperantur, iis praestanto. Publice tamen, voce Praeconis, adoptabant Ε᾿πίτροπόν, inter quem et Patronum s Ε᾿πιςτάτην id discriminis erat, ut hic Libertum tutaretur suâ auctoritate et omnia eius administraret: ille vero adversus Patronum ipsum, si opus foret, Libertum tueretur. Quemadmodum et apud Rom. Liberti, quamquam in Patroni, qui manumiserat, essent clientela, habebant tamen et alium, ex amicis forte Patroni, cuius se esse clientes dicerent, qui apud Patronum irascentem, et in ius rapientem, si res ita ferret, deprecaretur et lueretur clientem hunc suum. Ita Tullius Ep. 12. l. 1. ad Attic. Libertum ego habeo, sane nequam hominem, Hilarum dico, rationcinatorem et clientem tuum. Proin in hanc Legem si commisissent liberti, iis Α᾿ποςτασίου dica scribebatur, quod fiebat apud Polemarch. et a contribulibus Patroni sive domini iudicabatur: quâ actione si vincerentur Liberti, in servitutem retrahebantur, aut vendebantur; si vicissent, perfecta libertate ac perpetua fruebantur. Ubi tamen notandum, servos ab Atheniensibus non civitate simul cum Libertate donatos fuisse, sicut apud Rom. iusta illa libertas vindictâ datâ sese habebat. Rom. cum ingratis Libertis, paulo aliter agebant. Primo enim Patronis concessum fuit. libertum ultra vicesimum lapidem relegare, quod ab Aug. institutum suspicatur Lips. ex Dione l. 55.
Postea Tib. Claud. Ingratos et de quibus Patroni quererentur, revocavit in servitutem, reste Suet. in eo c. 25. Si neinpe Patronis delatores summiserant, qui ei de statu controversiam facerent, l. 5. D. de Iure Patronatûs. Commodus dein Imp. constituit, ut Liberti, qui Patronos violaverant contumeliis, aut illatâ manu pulsaverant, aut non exhibuerant ad paupertatem redactos, cogerentur ad obsequia, ministerium appellat Imp. Patronis praestanda: Quod si nihil proficeretur, in servitutem alteri a Praeside vendebantur, pretio Patronis addito. Exin ius iterum mutavit, et Liberti ingrati castigati, i. e. fustibus caesi sunt, ut patet ex Ulpiano l. 9. de off, Proconsulis, si fuissent inofficiosi: Si vero contumeliam fecissent, aut convitium dominis dixissent, etiam in exilium temporale dabantur. Quod si manus intulissent, in metallum dandi erant, etc. Ib. Subsequutis temporibus, ex Constitut. Diocletiani et Maximiani A. A. ad Veneriam liberti, qui ingrati probabantur, ad serviendi necessitatem redigi poterant, l. 12. Cod de operis Libertorum: quod etiam observari voluit Constantin. l. 2. C. de Libertis et eorum Liberis etc. Vide Sam. Petit. Comm. in LL. Att. l. 2. tit. ult. adde quae de Collibertis dicta. Alia vocis notio infra, ubi de Parasitis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • liberti — líberti s. n. Trimis de siveco, 10.08.2004. Sursa: Dicţionar ortografic  LÍBERTI s.n. Ţesătură de mătase şi bumbac, folosită pentru rochii, bluze etc. [< engl., fr. liberti, cf. Arthur Liberty – fondatorul unui magazin la Londra cu articole… …   Dicționar Român

  • liberti — m. Cierta *tela de seda brillante, semejante al raso …   Enciclopedia Universal

  • liberti — /labartay/, libertini /libartaynay/ In Roman law, freedmen. The condition of those who, having been slaves, had been made free. There seems to have been some difference in the use of these two words; the former denoting the manumitted slaves… …   Black's law dictionary

  • liberti — /labartay/, libertini /libartaynay/ In Roman law, freedmen. The condition of those who, having been slaves, had been made free. There seems to have been some difference in the use of these two words; the former denoting the manumitted slaves… …   Black's law dictionary

  • Liberti — Cette page d’homonymie répertorie les différents sujets et articles partageant un même nom. Liberti est un nom de famille notamment porté par : François Liberti, un homme politique français (1947 ). Henricus Liberti, un compositeur de… …   Wikipédia en Français

  • liberti — <ing.> İpək və ya ipək qarışıq yumşaq, parıltılı parça növü. Liberti çarşab. Liberti köynək …   Azərbaycan dilinin izahlı lüğəti

  • liberti — pop. Libertad …   Diccionario Lunfardo

  • liberti — (Roman law.) Persons who were freed from slavery; freedmen …   Ballentine's law dictionary

  • Henricus Liberti — Hendrik van Groeninghen Portrait de Henricus Liberti par Antoine van Dyck (1599 …   Wikipédia en Français

  • Estadio Monumental Antonio Vespucio Liberti — Estadio Monumental Antonio Vespucio Aliberti El Monumental Estadio Monumental …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”